

Liber Regum Tertius*
Caput 5: Versus 18
Porro Giblii praeparaverunt ligna et lapides.[RAB. ex Bed., ibid.]Giblos est civitas Phoenicis. etc., usque ad nec sanctuarium Domino, sed ruinam sibi aedificat, qui docere praesumit quod ipse non didicit.Ad aedificandum domum.[ID., ibid.]Post fundamentum de talibus compositum, aedificanda est domus praeparatis lignis et lapidibus, et ordine collocatis, qui de suo situ vel abstracti sunt, quia post prima fidei rudimenta, post collata in nobis juxta exemplum sublimium virorum fundamenta humilitatis, addendus est in altum paries bonorum operum, et quasi superpositis sibi invicem ordinibus lapidum proficiendum de virtute in virtutem.